monumenta.ch > Plinius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 75
{XXV} Reliqua cartilaginum naturae terra occultantur omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in marem. iidem naporum quinque genera fecere, Corinthium, Cleonaeum, Liothasium, Boeotium et quod per se viride dixerunt.